- PHARETRA Cressa
- PHARETRA Cressaapud Virg. Georg. l. 3. v. 345.Armaque Amyclaeumque canem, Cressamque saretram.Et Lycia, apud Papinium Theb. l. 6. v. 645.Coetera plebs Lyciis gaudet contenta pharetris:pro praestan tissima, ab usu sagittandi utriusque gentis. Quales autem Veterum fuerint pharetrae, docet pluribus Eustathius ad Il. a. v. 46. ubi de Apolline,Τόξ᾿ ὤμοισιν ἔχων ἀμφιρεφέα τε φαρέτρην,Ε῎κλαγξαν δ᾿ ἄῤ οἰςτοὶ ἐπ᾿ ὥμων χωομένοιο,Αὐτοῦ κινηθέντος.Arcum humeris gestans, et utrinque tectam pharetram,Sonuerunt autem sagittae, in humeris irats,Cum ipse incederet.Ubi nota, pharetras Deorum Sagittigerorum sonô quôdam commendare Poetas. Vide de eodem Apolline Virg. Aen. l. 9. Hine apud Statium Theb. l. 9. v. 649. ubi de Phoebo pariter ac Diana,Occursuque sacro pariter iubar arsit utrinque,Et coiêre arcus et respondere pharetrae.Ad quem locum consule Casp. Barthii Animadversiones. Taxi pelle obtegi solitas dicemus infra voce Taxo. Vide quoque supra Cerytos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.